For faster navigation, this Iframe is preloading the Wikiwand page for Tiberius Claudius Balbillus.

Tiberius Claudius Balbillus

Titulus Ephesi repertus qui cursum honorum Claudii Balbilli describebat et bibliothecam Alexandrinam memorabat[1].

Tiberius Claudius Balbillus (floruit primo saeculo) fuit eques Romanus Alexandria oriundus cui Nero imperator praefecturam Aegypti inter annos 55 et 59 mandavit. Anno 59 provinciam successori Lucio Iulio Vestino tradidit. Simul vir eruditus et astrologus erat qui bibliothecae Alexandrinae aliquamdiu praefuit.

Thrasylli astrologi a Tiberio dilecti filius fuit unde civitas Romana necnon coniunctio et familiaritas cum domo Augusta ei orta est. Mater erat Aka II e regia stirpe Commagenae. Quibus filia fuit Claudia Capitolina quae Antiochi IV, regis Commagenae, filio nupsit et Balbillo neptem peperit poetriam Iuliam Balbillam quae circa 130 epigrammata maiores glorificantia in basi colosseae statuae Thebanae Memnonis incidi fecit[2], ubi versus hodieque leguntur. Nepotem quoque ei dedit C. Iulium Epiphanen Philopappum, consulem suffectum anno 109.

De cursu honorum

[recensere | fontem recensere]
Statua colossea Memnonis, ut Graeci volebant. Re vera deus Amon vel pharao Amenhotep III ibi sculptus erat.

Tribunus militum vicesimae legionis et praefectus fabrum Imperatorem Claudium in expeditionem Britannicam secutus post victoriam in triumpho ob virtutem donis militaribus honoratus est. Deinde a legationibus Graecis Augusti Romae factus est, quo offocio indicatur Balbillum Graece optime scire. Postea Claudio adhuc imperante sacerdos maximus sacrorum Aegyptiorum designatus Museo quoque et bibliothecae Alexandrinae et lucis publicis praeerat. Mox procuratelam Augusti in provincia Asia procuravit ubi stela honorifica ei dedicata est quae de priore cursu honorum nos certiores facit. Non minus benignus quam Claudius Nero, cui callidus Balbillus imperium praedixerat[3], eum praefectum Aegypti fecit (55-59) atque postquam Romam rediit consilario familiari illo utebatur ː nam ut qui peritus astrologiae habebatur, ad infausta cuiusdam cometae omina in aliorum capita avertenda Balbillus, si quidem Suetonio[4] credimus, principem hortabatur ut quam saevissime Pisonis coniurationem opprimeret, multos proceres nobiles occidendo. Post 70 Ephesii (in quorum urbe vitam finisse videtur) ludos in eius honorem Balbilleios dictos permittente Vespasiano[5] instituerunt qui tertio saeculo adhuc celebrabantur.

De eruditione

[recensere | fontem recensere]

Seneca eruditionem Balbilli magnificis verbis extollebat ; uirorum optimus perfectusque in omni litterarum genere rarissime[6], fortasse Neronis patrocinii magis quam veritatis gratia. Auctorem eum tradebat crocodilos cum delphinis in ostio Nili quondam pugnam commisisse et victos esse. Certe tractatum Astrologumena inscriptum et Hermogeni dedicatum composuit e quo summarium exstat[7].

  1. AE 1934,0001
  2. Patricia Rosenmeyer, "Greek Verse Inscriptions in Roman Egypt: Julia Balbilla's Sapphic Voice", Classical Antiquity 2008(27/2) : 334-358. Women Writers of Ancient Greece and Rome: An Anthology
  3. Ann. VI.22.
  4. Nero 36
  5. Dio Cassius 66.9
  6. Qu. Nat. IV.2.13.
  7. A History of Horoscopic Astrology ː 29-32
Stemma gentis

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
{{bottomLinkPreText}} {{bottomLinkText}}
Tiberius Claudius Balbillus
Listen to this article

This browser is not supported by Wikiwand :(
Wikiwand requires a browser with modern capabilities in order to provide you with the best reading experience.
Please download and use one of the following browsers:

This article was just edited, click to reload
This article has been deleted on Wikipedia (Why?)

Back to homepage

Please click Add in the dialog above
Please click Allow in the top-left corner,
then click Install Now in the dialog
Please click Open in the download dialog,
then click Install
Please click the "Downloads" icon in the Safari toolbar, open the first download in the list,
then click Install
{{::$root.activation.text}}

Install Wikiwand

Install on Chrome Install on Firefox
Don't forget to rate us

Tell your friends about Wikiwand!

Gmail Facebook Twitter Link

Enjoying Wikiwand?

Tell your friends and spread the love:
Share on Gmail Share on Facebook Share on Twitter Share on Buffer

Our magic isn't perfect

You can help our automatic cover photo selection by reporting an unsuitable photo.

This photo is visually disturbing This photo is not a good choice

Thank you for helping!


Your input will affect cover photo selection, along with input from other users.

X

Get ready for Wikiwand 2.0 🎉! the new version arrives on September 1st! Don't want to wait?