For faster navigation, this Iframe is preloading the Wikiwand page for Tarzan.

Tarzan

Signum Tarzanis Ancyrae positum.

Tarzan est vir fortissimus ab Edgaro Oriza Burroughs in mythistoria anno 1912 fictus. Narratiuncula primum inductus est illa, quae Tarzan of the Apes (h.e. Tarzan Simiarum vel Tarzan Clurinus) inscripta in ephemeride Omnium narrationum depromptuarium nominata in lucem edita est. Quae cum populo tantopere placuisset, mox anno 1914. Primus ex 24 libellis de Tarzane conscriptis editus est. Hi autem libelli et multis pelliculis de Tarzane factis et seriei narrationum pictarum popularissimae exemplo fuerunt.

Quisnam Tarzan sit

[recensere | fontem recensere]

Est autem Tarzan ille filius viri nobilis ex Britannia natus, qui parentibus cum navi demersis infans naufragus inque silvarum Africanarum tenebris abditus a simiarum familia eruditus est. Adulescentulus autem a civibus quibusdam patris inventus in patriam gentis revehitur, ubi mox mores et instituta hominum prae naturali simiarum simplicitate contemnenda esse intellegit.

De linguis, quibus Tarzan locutus est

[recensere | fontem recensere]

Tarzan cum hominum more loqui disceret, initio tot tantisque soloecismis abusus est, ut eorum exemplar exstiterit omnium, qui linguam alienam non satis docti sermone rudissimo aures indigenarum laedere solent. Cuius rei exemplum illustrissimum est illud ego Tarzo, tu Iohanna, quibus verbis puellam Tarzan adamatam allocutus est. Quae cum ita sint, nos quidem optimo iure Latinitatem corruptissimam quasi Tarzanicam censeamus et, qui ea abutuntur, eos tarzanire dicamus.

Sermo autem patrius Tarzanis simiarum erat lingua. Secundum vitae eius scriptores multis postea studuit aliis; ut qui non ineptus esset ad linguas dialectosque discendos. Nam linguas simiarum et cercopithecorum, Francogallicam, Anglicam, Arabicam, aliquot saltem dialectis, Germanicam, Latinam, Batavam, Lusitanam, Swahilicam (et Bantuenses alias) et linguam Mayarum didicit nec non etiam aliquot linguas gentium in illis libellis fictarum.[1]

  1. Adams, David Arthurus, Burroughsian Language Banks. 1996.
{{bottomLinkPreText}} {{bottomLinkText}}
Tarzan
Listen to this article

This browser is not supported by Wikiwand :(
Wikiwand requires a browser with modern capabilities in order to provide you with the best reading experience.
Please download and use one of the following browsers:

This article was just edited, click to reload
This article has been deleted on Wikipedia (Why?)

Back to homepage

Please click Add in the dialog above
Please click Allow in the top-left corner,
then click Install Now in the dialog
Please click Open in the download dialog,
then click Install
Please click the "Downloads" icon in the Safari toolbar, open the first download in the list,
then click Install
{{::$root.activation.text}}

Install Wikiwand

Install on Chrome Install on Firefox
Don't forget to rate us

Tell your friends about Wikiwand!

Gmail Facebook Twitter Link

Enjoying Wikiwand?

Tell your friends and spread the love:
Share on Gmail Share on Facebook Share on Twitter Share on Buffer

Our magic isn't perfect

You can help our automatic cover photo selection by reporting an unsuitable photo.

This photo is visually disturbing This photo is not a good choice

Thank you for helping!


Your input will affect cover photo selection, along with input from other users.

X

Get ready for Wikiwand 2.0 🎉! the new version arrives on September 1st! Don't want to wait?