For faster navigation, this Iframe is preloading the Wikiwand page for Sturnidae.

Sturnidae

Lamprotornis hildebrandti

Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Subordo : Passeri 
Infraordo : Passerida 
Familia : Sturnidae 
Rafinesque, 1815
   
Subdivisiones: Genera
Paene triginta. Vide commentarium.

Sturnidae (a sturno) sunt familia avium ordinis Passeriformium magnitudine a parva ad mediam. Quae aves in Europa, Asia, Africa, alibique endemicae sunt, Australia septentrionale insulisque Pacificis tropicis non exceptis. Praeterea, nonnullae species Europeae et Asianae in has regiones, atque in Americam Septentrionalem, Havaios, et Novam Zelandiam introductae sunt, ubi cum avibus vernaculis de habitationibus certant et species invasivae putantur. Species plurimis hominibus in Europa et America Septentrionali notissima Sturnus vulgaris est, et per multum Asiae et regionis Pacificae, Acridotheres tristis late videtur.

Ova Sturni vulgaris.
Sturno vulgari sunt pinnae iridescentes.
Adultus pullos pascitur.

Sturnidis sunt pedes validi, volatus validus et rectus, ac gregariae sunt. Agros apertos petunt, atque insectis et fructibus vescuntur. Nonnullae species circa habitationes humanas vivunt, ubi omnivora reapse sunt. Multae species praedam sicut larvas coleopterorum rostro aperto scrutantur, rostra in rimas inserta diducentes, sic foramina expandentes ut praedas exponant; qui mores late inter eruditos zirkeln, vocabulo Theodisco, appellantur.[1]

Pinnae multarum specierum plerumque sunt obscurae, nitore quasi metallico. Plurimae species nidos in foramina faciunt, ubi ova caerulea vel alba pariunt.

Sturnidis sunt vocationes diversae et multiplices, sonosque ex circumiectis in suas vocationes aliquando inserunt, etiam clamoribus autocineticis et exemplaribus sermonis humani non exclusis. Sturnidae certas singulas earum vocationibus agnoscere possunt, et sunt res indagationis de lingua humana evoluta.[2]

Cladus Orientalis-Australasianus

[recensere | fontem recensere]
Aplonis tabuensis ab Insulis Salomonis ad Tongam invenitur.
  • Genus Rhabdornis (3 species)
  • Genus Aplonis (circa 20 species vivae, 4–5 nuper exstinctae)
  • Genus Mino
  • Genus Basilornis
    • Basilornis celebensis
    • Basilornis galeatus
    • Basilornis corythaix
    • Basilornis mirandus
Gracula species.
  • Genus Sarcops
  • Genus Streptocitta
    • Streptocitta albicollis
    • Streptocitta albertinae
  • Genus Enodes
  • Genus Scissirostrum
  • Genus Ampeliceps
  • Genus Gracula (5 species)
  • Genus Leucopsar

Cladus Afrotropico-Palaearcticus

[recensere | fontem recensere]
Lamprotornis nitens.
  • Genus Acridotheres (10 species)
  • Genus Spodiopsar (2 species)
  • Genus Hylopsar (2 species)
  • Genus Agropsar (aliquando Sturnum aut Sturniam digestus; 2 species)
  • Genus Sturnia (aliquando in Sturnum digestus)
    • Sturnia sinensis
    • Sturnia malabarica
    • Sturnia erythropygia
    • Sturnia blythii
    • Sturnia pagodarum
  • Genus Sturnus (2 species)
  • Genus Pastor
Gracupica nigricollis.
  • Genus Gracupica (2 species)
  • Genus Sturnornis
  • Genus Creatophora
  • Genus Notopholia
Lamprotornis superbus in Africa Orientali.
  • Genus Lamprotornis (20 species; monophylia non dum confirmata)
    • Lamprotornis nitens
    • Lamprotornis chalybaeus
    • Lamprotornis chloropterus
    • Lamprotornis elisabeth
    • Lamprotornis chalcurus
    • Lamprotornis splendidus
    • Lamprotornis ornatus
    • Lamprotornis iris
    • Lamprotornis purpureus
    • Lamprotornis purpuroptera
    • Lamprotornis caudatus
    • Lamprotornis regius
    • Lamprotornis mevesii
    • Lamprotornis australis
    • Lamprotornis acuticaudus
    • Lamprotornis superbus
    • Lamprotornis hildebrandti
    • Lamprotornis shelleyi
    • Lamprotornis pulcher
    • Lamprotornis unicolor
    • Lamprotornis albicapillus
    • Lamprotornis fischeri
    • Lamprotornis bicolor
  • Genus Cinnyricinclus
  • Genus Poeoptera (olim Pholia; aliquando in Cinnyricinclum digesta; 5 species)
  • Genus Saroglossa
  • Genus Hartlaubius
  • Genus Onychognathus
Onychognathus nabouroup Damaralandiae Namibiae.
    • Onychognathus morio
    • Onychognathus tenuirostris
    • Onychognathus fulgidus
    • Onychognathus walleri
    • Onychognathus blythii
    • Onychognathus frater
    • Onychognathus tristramii
    • Onychognathus nabouroup
    • Onychognathus salvadorii
    • Onychognathus albirostris
    • Onychognathus neumanni
  • Genus Grafisia
  • Genus Speculipastor
  • Genus Neocichla

Cognationes incertae

[recensere | fontem recensere]

Exstinctae Insularum Mascarenarum sturnidae cognationes incertas habent. Solum una species ex speciminibus ave iam exstante captis exsistit; alia species nota est solum ex ossibus subfossilibus et ut videtur ex descriptione unius tantum ex peregrinatoribus primis. Necropsar leguati, avis opinabilis, ad ultimum esse monstrata est specimen albinum Cinclocerthiae gutturalis familiae Mimidarum. Quia avifauna Insularum Mascarenarum plerumque ex India orta est, quamquam iam dudum, tam vetus ut distinctissima esset, cladus ad quam hae sturnidae pertinent incertus est, vel quidem num sturnidae revera sint, quia Fregilupus maxime insolitus semper videtur, et dubia manent num hic recte ponatur.

  1. *East et Pottinger 1975: 429.
  2. Zimmer 2006.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • East, R., et R. P. Pottinger. 1975. "[Sturnus vulgaris L.] predation on grass grub (Costelytra zealandica (White), Melolonthinae) populations in Canterbury." New Zealand Journal of Agricultural Research 18, no. 4 (November): 417–52. ISSN 0028-8233. doi:10.1080/00288233.1975.10421071
  • Zimmer, Carl. 2006. "Starlings' listening skills may shed light on language evolution," The New York Times, 2 Maii 2006.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sturnidas spectant.
Vide "Sturnidas" apud Vicispecies.

Formula:Fontes biologici:

{{bottomLinkPreText}} {{bottomLinkText}}
Sturnidae
Listen to this article

This browser is not supported by Wikiwand :(
Wikiwand requires a browser with modern capabilities in order to provide you with the best reading experience.
Please download and use one of the following browsers:

This article was just edited, click to reload
This article has been deleted on Wikipedia (Why?)

Back to homepage

Please click Add in the dialog above
Please click Allow in the top-left corner,
then click Install Now in the dialog
Please click Open in the download dialog,
then click Install
Please click the "Downloads" icon in the Safari toolbar, open the first download in the list,
then click Install
{{::$root.activation.text}}

Install Wikiwand

Install on Chrome Install on Firefox
Don't forget to rate us

Tell your friends about Wikiwand!

Gmail Facebook Twitter Link

Enjoying Wikiwand?

Tell your friends and spread the love:
Share on Gmail Share on Facebook Share on Twitter Share on Buffer

Our magic isn't perfect

You can help our automatic cover photo selection by reporting an unsuitable photo.

This photo is visually disturbing This photo is not a good choice

Thank you for helping!


Your input will affect cover photo selection, along with input from other users.

X

Get ready for Wikiwand 2.0 🎉! the new version arrives on September 1st! Don't want to wait?