For faster navigation, this Iframe is preloading the Wikiwand page for Pugna Catalaunica.

Pugna Catalaunica

Vide etiam paginam fere homonymam: Clades Catalaunica.
Pugna Catalaunica
Annus: 451
Locus: Trecae
Fortuna: Victoria imperii Romani occidentalis
Exercitus
Imperium Romanum Occidentale
Visigothi
Hunni
Ostrogothi
Duces
Flavius Aetius
Theodoricus I (obiit)
Thurismundus
Attila
Valamir
Copiae
ca. 40 000 ca. 45 000

Proelium apud Locum Mauriacum gestum,[1][2] vel Pugna Catalaunica vulgo appellatum,[3] fuit pugna Iunio 451 commissa, qua Romani et Visigothi Hunnos et Burgundiones superaverunt. Hoc proelium fuit ultimum magnum proelium a Romanis occidentalibus pugnatum.

Imago saeculi XIV

Attila cum Hunnis Rhenum transgressus Gallias populavit. Tunc Valentinianus III Flavio Aetio iussit Hunnos superare. Aetius foedere cum Visigothis icto id effecit, ut Visigothi Theodorico I duce cum Romanis pugnarent. Altera ex parte Attila magnum numerum Burgundionum, Ostrogothorum, Gepidorum ad pugnam eduxit. Copiae Attilae superatae sunt, Theodoricus autem Visigothorum dux in pugna cecidit.

Gregorius Turonensis historiam sic tradit:

Attela vero [C]hunorum rex a Mittense urbe egrediens, cum multas Galliarum civitates oppraemeret, Aurilianis adgreditur eamque maximo arietum inpulsu nititur expugnare. [...] Aetius et Theudor Gothorum rex ac Thorismodus, filius eius, cum exercitibus suis ad civitatem adcurrunt adversumque hostem eieciunt repelluntque. [...] Igitur Aetius cum Gothis Francisque coniunctus adversus Attilanem confligit. At ille ad internitionem vastari suum cernens exercitum, fuga delabitur. Theodor vero Gothorum rex huic certamine subcubuit. Nam nullus ambigat, Chunorum exercitum obtentu memorati antestites fuisse fugatum. Verum Aetius patritius cum Thorismodo victuriam obtinuit hostesque delivit. [...] Attila vero cum paucis reversus est, nec multo post Aquileia a Chunis capta, incensa atque deruta, Italia pervagata atque subversa est. Thorismodus cui supra meminimus, Alanos bello edomuit, ipsi deinceps post multas lites et bella a fratribus oppraessus ac iugulatus interiit.
– Gregorii Turonesis, Decem Libri Historiarum, II.7
Imperium Romanum et Imperium Hunnicum anno 450
His itineribus Hunni anno 451 iter in Galliam fecerunt.
Sic pugna evoluta est.

Locus proelii

[recensere | fontem recensere]

Cum diu putaretur Durocatalaunum locus proelii fuisse, hodie tamen quo loco ambo exercitus in se inciderint ambigitur. Quod autem traditur Attilam Aureliano capto ad orientem se recepisse, hinc coniectum est inter hoc oppidum atque Trecas pugnam illam fuisse. Proelii locum ad septentrionem amnis quoddam definivit (verisimiliter Matrona flumen) colle quidem acclivi iuxta sito, adque meridiem silvae admodum densae.

Nexus interni

{{bottomLinkPreText}} {{bottomLinkText}}
Pugna Catalaunica
Listen to this article

This browser is not supported by Wikiwand :(
Wikiwand requires a browser with modern capabilities in order to provide you with the best reading experience.
Please download and use one of the following browsers:

This article was just edited, click to reload
This article has been deleted on Wikipedia (Why?)

Back to homepage

Please click Add in the dialog above
Please click Allow in the top-left corner,
then click Install Now in the dialog
Please click Open in the download dialog,
then click Install
Please click the "Downloads" icon in the Safari toolbar, open the first download in the list,
then click Install
{{::$root.activation.text}}

Install Wikiwand

Install on Chrome Install on Firefox
Don't forget to rate us

Tell your friends about Wikiwand!

Gmail Facebook Twitter Link

Enjoying Wikiwand?

Tell your friends and spread the love:
Share on Gmail Share on Facebook Share on Twitter Share on Buffer

Our magic isn't perfect

You can help our automatic cover photo selection by reporting an unsuitable photo.

This photo is visually disturbing This photo is not a good choice

Thank you for helping!


Your input will affect cover photo selection, along with input from other users.

X

Get ready for Wikiwand 2.0 🎉! the new version arrives on September 1st! Don't want to wait?