For faster navigation, this Iframe is preloading the Wikiwand page for Matutinum.

Matutinum

Pagina ex breviario Ioannis Pichore (circa annum 1520 scripto). Littera initialis versiculum Invitatorii demonstrat.

Matutinum sive (hora) matutina vel etiam vigiliae, nocturni et officium nocturnum[1] est pars Divini Officii sive Liturgiae Horarum ecclesiarum Christianarum, quae noctu (inter mediam noctem et gallicinium) dicitur.

Origo horarum nocturnarum

[recensere | fontem recensere]

Matutinum originem trahit a vigiliis Christianorum antiquorum. Qui in sollemnitatibus (imprimis Vigilia Paschali) congregabantur, ut orando, canendo, lectiones biblicas audiendo adventum Iesu Christi ut lucis mundi exspectarent.

Horae canonicae nocturnae habentur tum in ritibus occidentalibus (ut in Romano, vide infra), quum in orientalibus (exempli gratia in ritu Byzantino Μεσονύκτικον dicitur).

Liturgia horarum nocturnarum in ritu Romano

[recensere | fontem recensere]

Libri utendi

[recensere | fontem recensere]

Matutinale est illa pars Breviarii, quae matutina comprehendit, cantus autem in Antiphonali nocturno[2] vel Nocturnali[3] quaerendi sunt.

Ordinatio matutini in duabus formis ritus Romani

[recensere | fontem recensere]

Post versum initialem (Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam), necnon versus Deus in adiutorium... (in forma antiquiore tantum), Invitatorium canitur, postea hymnus. Tum unus, duo aut tres nocturni sequuntur, quorum quisque ex pluribus psalmis et lectione lectionibusve prolixioribus constat. Post unamquemque lectionem responsorium prolixum cantatur vel recitatur.

Iuxta formam antiquiorem ritus Romani unus aut tres nocturni habentur:

  • in feriis et minoribus festis unus nocturnus, cum tribus lectionibus saepius biblicis tantum;
  • in maioribus festis tres nocturni cum novem lectionibus habentur, primum cum lectionibus biblicis, secundum cum lectionibus e Patribus Ecclesiae desumptis, tertius cum homilia in Evangelium diei; in fine Te Deum canitur[4].

Iuxta formam ritus Romani post Concilium Vaticanum II instauratam in primo nocturno lectio biblica, in secundo nocturno verba scriptoris ab ecclesia probati leguntur; in sollemnitatibus et diebus Dominicis tertius nocturnus sequitur, in quo loco psalmorum cantica biblica canuntur, tum evangelium diei vel d(in dominicis) e serie de mysterio paschali[5] recitatur et Te Deum canitur.

Oratione hora matutina concluditur si separatim a Laudibus celebretur; secus Laudes immediate incipiuntur.

Matutinum cum Laudibus trium ultimorum dierum Hebdomadae Sanctae etiam "Tenebrae" vocatur, in quo lectiones primi nocturni e libro Lamentationum desumptae sunt. Quod officium olim saepe cum multo concursu populi celebrabatur, unde et ad textus Tenebrarum permultae celebres compositiones musicales scriptae sunt.

Praxis hodierna

[recensere | fontem recensere]

His diebus matutinum integrum non nisi in ordinibus contemplativis vel a singulis hominibus dicitur, exceptis tamen Tenebris qui haud raro integre persolvuntur.

Ab instauratione liturgica Concilii Vaticani II Liturgia Horarum (quae "breviarium" in textibus officialibus non amplius dicitur, sed tantum iuxta consuetudinem) sic dictum "Officium lectionis", e tribus psalmis et duabus lectionibus compositum, continet, quod quavis diei hora recitari et ad officium nocturnum ad libitum augeri potest, ita ut officium lectionis locum primi nocturni vigiliarum teneat[5].

  1. Praeterea vigiliae nocturnae, nocturnum, nocturna, matutinae. - Omnes in Christ-Katholische Liturgik (1835), p. 487
  2. Matutinum seu Antiphonarium S. Ord. Praedicatorum pro Nocturnis Horis majorum Solemnitatum. Romae 1936. (lege hic)
  3. Nocturnale Romanum. Antiphonale Sanctae Romanae Ecclesiae pro nocturnis Horis. Hartker Verlag Christoph Nicolaus Schröder, Romae–Florentiae–Veronae–Visograciae Aquensis–Sambucae Toscanorum 2002. ISBN 3-936476-01-2
  4. Rubricae generales Breviarii Romani (1960). (lege hic anglice)
  5. 5.0 5.1 Institutio generalis de Liturgia Horarum, 73 [vide: Liturgia Horarum iuxta ritum Romanum. Editio typica altera. I: Tempus Adventus, tempus Nativitatis. Libreria Editrice Vaticana 1985, p. 48]
{{bottomLinkPreText}} {{bottomLinkText}}
Matutinum
Listen to this article

This browser is not supported by Wikiwand :(
Wikiwand requires a browser with modern capabilities in order to provide you with the best reading experience.
Please download and use one of the following browsers:

This article was just edited, click to reload
This article has been deleted on Wikipedia (Why?)

Back to homepage

Please click Add in the dialog above
Please click Allow in the top-left corner,
then click Install Now in the dialog
Please click Open in the download dialog,
then click Install
Please click the "Downloads" icon in the Safari toolbar, open the first download in the list,
then click Install
{{::$root.activation.text}}

Install Wikiwand

Install on Chrome Install on Firefox
Don't forget to rate us

Tell your friends about Wikiwand!

Gmail Facebook Twitter Link

Enjoying Wikiwand?

Tell your friends and spread the love:
Share on Gmail Share on Facebook Share on Twitter Share on Buffer

Our magic isn't perfect

You can help our automatic cover photo selection by reporting an unsuitable photo.

This photo is visually disturbing This photo is not a good choice

Thank you for helping!


Your input will affect cover photo selection, along with input from other users.

X

Get ready for Wikiwand 2.0 🎉! the new version arrives on September 1st! Don't want to wait?