Lingua agendi
Lingua agendi est lingua praecipuo statu legali praedita, quae in instituto vel societate internationali aut civitate aut qualibet alia organizatione ad communicandum valeat. Lingua primaria est litterarum commercii et sermonis cottidiani, quoniam organizationi socii variarum linguarum esse solent.
Exempla organizationum internationalium
[recensere | fontem recensere]- Consociationi Nationum sunt duae linguae agendi: Anglica et Francica[1].
- Syndicatui Mercaturae Mundanae sunt tres linguae agendi: Anglica, Francica et Hispanica.
- Iudicio Internationali Criminali sunt duae linguae agendi: Anglica et Francica.[2]
- Consilio Europae sunt duae linguae agendi: Anglica et Francica.
- Unioni Europaeae sunt tres linguae agendi: Anglica, Francica et Theodisca.
- Consociationi ex pacto Atlantico Septentrionali sunt duae linguae agendi: Anglica et Francica
- FIFAe sunt quattour linguae agendi: Anglica, Francica, Theodisca et Hispanica.
Alia exempla
[recensere | fontem recensere]- Timoriae Orientali sunt linguae agendi Lingua Indonesica et Anglica una cum linguis publicis (Tetun et Lusitana) et 15 aliis linguis regionis probatis.
- Goae est Lingua Marathica tamquam lingua agendi, sed Concanica in civitate sola publica est.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ http://www.un.org/en/aboutun/languages.shtml
- ↑ Article 50 of the Rome Statute of the International Criminal Court.
Text is available under the CC BY-SA 4.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.