Gadiformes
Gadiformes sunt ordo piscium classis Actinopterygiorum, etiam Anacanthini appellati, quibus insigniter sunt gadi aliaeque species familiae Gadidarum. Multi pisces commercii ad hunc ordinem pertinent. Inveniuntur in aquis marinis omnem per orbem terrarum, maximeque maior specierum pars regiones temperatas vel frigidiores frequentant, cum species tropicae plerumque in aqua alta habitent. Nonnullae species aestuaria intrant, sed solum una, Lota lota, est piscis aquae dulcis.
Inter proprietates Gadiformibus communes sunt locus pinnarum pelvicarum (si adsunt), quae infra aut ante pinnas pectorales patent. Vesicae gasiosae non est ductus pneumaticus, unde Gadiformes physoclistae habentur. Pinnae spinis carent. Magnitudo variat a Bregmacerotidis, quae adultae solum 7 centimetra longae sunt, ad Gadum morhuam, qui usque ad 2 metra longus crescit.[2]
Tempora generum
[recensere | fontem recensere]Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]Ordini Gadiformium sunt decem familiae, cuiusque exempla notabilia sequuntur.
-
Bregmaceros atlanticus (Bregmacerotidae)
-
Euclichthys polynemus (Euclichthyidae)
-
Trisopterus luscus (Gadidae)
-
Coryphaenoides leptolepis (Macrouridae)
-
Melanonus gracilis (Melanonidae)
-
Merluccius productus (Merlucciidae)
-
Lotella rhacina (Moridae)
-
Muraenolepis microps (Muraenolepididae)
-
Phycis phycis (Phycidae)
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Cohen, Daniel M., ed. 1989. Papers on the systematics of gadiform fishes. Angelopoli: Natural History Museum of Los Angeles County.
- Nelson, J. S. 1994. Fishes of the world. Ed. tertia. Novi Eboraci: John Wiley & Sons, Inc.
- Paxton, J. R., W. N. Eschmeyer, et Daniel M. Cohen, eds. 1998. Encyclopedia of Fishes. Didacopoli Californiae: Academic Press. ISBN 0-12-547665-5.
- Small, Gregg J. 1981. A review of the bathyal fish genus Antimora (Moridae, Gadiformes). Franciscopoli: California Academy of Sciences.
Text is available under the CC BY-SA 4.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.