For faster navigation, this Iframe is preloading the Wikiwand page for Eusebius Pamphili.

Eusebius Pamphili

Vide etiam paginam discretivam: Eusebius.
Eusebius Caesareae. Opus Andreae Thevet

Eusebius Pamphili sive Caesariensis (Graece: Εὐσέβιος ὁ Καισάρειος; natus circiter annum 265 in Palaestina; mortuus die 30 Maii 339 Caesareae) fuit episcopus, theologus, ac rerum gestarum ecclesiae scriptor. Rite inter patres ecclesiae numeratur.

De origine Eusebii nihil traditum est etsi in Palaestina natus esse putatur. Famulus atque sodalis Pamphili Caesariensis (Πάμφιλος ὁ Καισάρειος), qui Caesareae Maritimae munere sacerdotis civitatis fungebatur, quapropter Latine ex consuetudine Eusebius Pamphili nominatur. Ibi Eusebius frequentissime in bibliotheca eius versabatur seque summo fervore studium Bibliorum dedicavit.

Cum sectatores Christianae religionis ab imperatore Diocletiano persequebantur Pamphilius una cum perpaucis fidelibus praecipue incolae Tyri totiusque Palaestinae atque Aegyptus, martyrium passi sunt. Etiam nomen Sancti Georgii, cuiusdam militis Romani, qui die 23. Aprilis martyrium passus postea consecratus est, apud Eusebium primo legimus. In opere suo De martyribus Palaestinae quae eo tempore acciderent auctor nobis tradidit.

Persecutione Diocletiana abolita anno 313 episcopus Caesareae electus est. De sequentibus annis pauca nota sunt; cum enim mundus Christianus controversia Ariana excitaretur nullius factionis plane assensus est. Protextit defenditque enim Arium contra episcopum Alexandrum Alexandrinum, verum etiam dum anno 325 Concilium Nicaenum Primum habebatur neque Symbolum Nicaenum neque anathemam in Arianos facile, immo invitus consignavit. Paulo ante per quandam synodum Antiochenam excommunicatus Eusebius tamen in concilio delato formula sua fidei ab imperatore Constantino I orthodoxae fidei sectator agnotus est.

Insequentibus annis Eusebio dum iterum atque iterum cum adversariis Syriacis atque Palaestinensibus suis confligebatur denique praevalere contigit. Anno 335 Tyrenae synodo praefuit, in qua Athanasium Alexandrinum excommunicari statutum est. Mortuo Constantino Eusebius exiguum tempus vitam degit dum anno 339/40 vita discessit.

Historiographia

[recensere | fontem recensere]

Licet Eusebio indoles humilis fuerit nihilominus eum sapientem doctissimum assiduo studio librorum excultum atque eruditum fuisse constat cum varias bibliothecas ecclesiasticas aeque ac privatas (exempli gratia bibliothecam Origenis extendere studebat) ut fontes adhibere posset, quarum hodie magna pars deperdita est. Ideo compluribus sententiis ex illis allegatis, quae alibi perditae sint, hodie fruimur. Praeterea etiam et res gestae et relationes aliorum, qui ea viderint, contulit. Quamquam in rebus eventis describendis medium se gessisse hodierno tempore commune negatur Eusebii tamen interfuit quae evenissent vere referre etsi interdum fontes inique selegerit.

Quo tempore Chronicon atque Historia ecclesiastica confectae sint adhuc dubio est. Constat autem prima . Ambobus operibus Eusebius praecipue famam apud recentiores scriptores adeptum est.

Chronicon

Per saecula opus magnum suum apud scriptores rerum gestarum magni aestimatum est, tamen nulli codices supersunt. Prima parte complecta sunt res variarum gentium eventa usque ad annum 325 p.C.n., ex quibus fontes secundae partis sumpta sunt. Exemplar primi libri prioris partis Armeniaca lingua paene omnino conservatum est. Orta controversia quanta accuratione interpretatio Armenia textum Graecum primorem reddat plurimi indagatores hodie de veritate textus consentiunt. Secunda pars textus commune Canones dicta quibusdam tabulis omnias res gestas ex aetatis genesis usque ad annum 325 demonstrare conatur, etiam imperatores suis quibusque annis imperii enumerantur atque Olympia. Hieronymus postea solum secundum librum Latine versit omittendo autem introductionem ab Eusebio operi antepositam.

Historia ecclesiastica

In opere principali suo Historia ecclesiastica decem libris historiam ecclesiasticam ab origene usque ad annum 324 tractavit. Etsi imprimis in ultimis tres libris per inquisitionem cernendo res accurate descripsit tamen solum haec adhibuit quae ei in sententiam suam explicandam profuerunt. Cum sectator Origenis esset magna pars libri solum ex vita eius constat (VI 2-36).

Vita Constantini

Constantino defuncto Eusebius opum quattuor librorum nomine Vita Constantini dedicavit. Per eam orationem laude redundantem imperatoribus regnaturis vitam imperatoriam exemplarem ostentare in animo habuit.

Index Eusebii operum

[recensere | fontem recensere]
  • Chronicon
  • Historia ecclesiastica
  • De laudibus Constantini iubileo imperii Constantini anno 336 confecta
  • Vita Constantini
  • Laudatio Constantini
  • De martyribus Palaestinae
  • Praeparatio evangelica XV volumina continens
  • Demonstratio evangelica XX volumina continens, quorum tantum supersunt libri I-X et fragmentum libri XV)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

{{bottomLinkPreText}} {{bottomLinkText}}
Eusebius Pamphili
Listen to this article

This browser is not supported by Wikiwand :(
Wikiwand requires a browser with modern capabilities in order to provide you with the best reading experience.
Please download and use one of the following browsers:

This article was just edited, click to reload
This article has been deleted on Wikipedia (Why?)

Back to homepage

Please click Add in the dialog above
Please click Allow in the top-left corner,
then click Install Now in the dialog
Please click Open in the download dialog,
then click Install
Please click the "Downloads" icon in the Safari toolbar, open the first download in the list,
then click Install
{{::$root.activation.text}}

Install Wikiwand

Install on Chrome Install on Firefox
Don't forget to rate us

Tell your friends about Wikiwand!

Gmail Facebook Twitter Link

Enjoying Wikiwand?

Tell your friends and spread the love:
Share on Gmail Share on Facebook Share on Twitter Share on Buffer

Our magic isn't perfect

You can help our automatic cover photo selection by reporting an unsuitable photo.

This photo is visually disturbing This photo is not a good choice

Thank you for helping!


Your input will affect cover photo selection, along with input from other users.

X

Get ready for Wikiwand 2.0 🎉! the new version arrives on September 1st! Don't want to wait?