For faster navigation, this Iframe is preloading the Wikiwand page for Carystus.

Carystus

Wikidata Carystus
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 38°0′57″N 24°25′13″E
Numerus incolarum: 5 366, 5 362, 4 902, 4 674, 5 112, 3 118
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Karystos Municipality

Carystus (Graece: Κάρυστος) est urbicola et demus in Graecia in meridiano insulae Euboeae litore sita. Urbi sunt circiter 5000 incolarum, demo 13602. Non longe ab urbicola surgit mons Ocha, qui - sicut etiam promunturium "Capo d'Oro" (Κάβο ντόρο) - a multis periegetis recretationis causa petitur.

Carysti demus anno 2011 in administratione renovanda (vide: Libellus Callicratis) his quattuor demis pristinis coniugendis, qui ex tunc "unitates populares" (Graece: δημοτική ενότητα) sunt, formatus est:

Unitas popularis Numerus incolarum[1]
Carystus 6854
Caphereas 1013
Marmarium 2895
Styra 2840
Summa incolarum 13602

Iam a Neolithico locum inhabitatum fuisse sedum vestigiis demonstratur. Loci nomen traditione mythologica a filio Chironis homonymo deducitur.[2] Carystus anno 490 a.C.n. Persis oppugnantibus restitit, decem annis post autem Xerxi, cum Graeciam invasit, naves mittere debuit. Persis reversis anno 475 a.C.n. Cimon urbem expugnavit Carystiosque, ut Athenis foedus et amicitiam darent, coegit.[3] Tempore hellenistico Carystus a (circiter) anno 290 a.C.n. ad Foedus Euboeum pertinebat. Saeculo secundo una cum Euboea sub dicionem Romanorum venit, qui Carystum civitatem liberam declaraverunt. Tempore Romano ab urbe in boreo-occidentem versus magnae lapidicinae marmoris subviridis, quod a Romanis valde aestimatum "Marmor Carystium" vocatum est, constitutae sunt. Marmor per portum Marmarium avectum est.[4]

Medio Aevo locus ad rem publicam Venetiae pertinebat, quod adhuc castrum nomine Castel Rosso decimo tertio saeculo exstructum ad memoriam excitat. Die 29 Augusti anno 1348 Venetiani Genuenses pugna navali apud Carystum commissa devicerunt.

Anno 1470 Carystus a Turcis, qui anno 1832 post Bellum Graeciae liberandae recesserunt. Anno 1832 urbs, quae nomen semper servaverat, usque ad annum 1862 ex rege Ottone Othonupolis nominata est.[5] Aspectui urbicolae largae viae, ampli campi ac aedifica publica saeculi undevicesimi sapore "neoclassico" exstructa notam apponunt. Praeterea sunt multae tabernae ac deversoria, quae aestate hospitibus numerosis omnia ad commeatum necessaria praebent.

  • Castrum Venetianum nomine Bourtzi saeculo decimo tertio aedificatum.
  • Reliquiae castri Venetiani nomine Castello Rosso anno 1030 erecti.
  • Marmoris lapicidinae antiquae in vico Myli.
  • Curia a saeculo undevicesimo exeunte repetens.
  • Parvum museum inventa Helleneistica ac Romana demonstrans.
  • Monasteria Orthodoxa Taxiarches, Sanctus Georgius et Sancta Maura.

Incolae noti

[recensere | fontem recensere]
  • Diocles Carystius (saec. 4 a.C.n.), medicus et scriptor de rebus medicis
  • Antigonus Carystius (saec. 3 a.C.n.), scriptor de rerum variarum et poëta
  • Apollodorus Carystius (saec. 4 et 3 a.C.n.), poëta comicus "novae comoediae"

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • M. B. Wallace: Karystos, S Euboia, Greece. In: The Princeton encyclopedia of classical sites. Princeton University Press, Princeton 1976 (in interrete).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  1. Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis (2010)
  2. Catholic Encyclopedia
  3. Vox Karystos, in: Siegfried Lauffer (Ed.): Griechenland. Lexikon der historischen Stätten. Von den Anfängen bis zur Gegenwart. Augustae Vindelicorum 1999.
  4. ibidem
  5. ibidem
{{bottomLinkPreText}} {{bottomLinkText}}
Carystus
Listen to this article

This browser is not supported by Wikiwand :(
Wikiwand requires a browser with modern capabilities in order to provide you with the best reading experience.
Please download and use one of the following browsers:

This article was just edited, click to reload
This article has been deleted on Wikipedia (Why?)

Back to homepage

Please click Add in the dialog above
Please click Allow in the top-left corner,
then click Install Now in the dialog
Please click Open in the download dialog,
then click Install
Please click the "Downloads" icon in the Safari toolbar, open the first download in the list,
then click Install
{{::$root.activation.text}}

Install Wikiwand

Install on Chrome Install on Firefox
Don't forget to rate us

Tell your friends about Wikiwand!

Gmail Facebook Twitter Link

Enjoying Wikiwand?

Tell your friends and spread the love:
Share on Gmail Share on Facebook Share on Twitter Share on Buffer

Our magic isn't perfect

You can help our automatic cover photo selection by reporting an unsuitable photo.

This photo is visually disturbing This photo is not a good choice

Thank you for helping!


Your input will affect cover photo selection, along with input from other users.

X

Get ready for Wikiwand 2.0 🎉! the new version arrives on September 1st! Don't want to wait?