For faster navigation, this Iframe is preloading the Wikiwand page for Carolus Sanders Peirce.

Carolus Sanders Peirce

Wikidata Carolus Sanders Peirce
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Sanders Peirce: imago
Carolus Sanders Peirce: imago
Carolus Sanders Peirce: subscriptio
Carolus Sanders Peirce: subscriptio
Nativitas: 10 Septembris 1839; Cantabrigia
Obitus: 19 Aprilis 1914; Milford
Patria: Civitates Foederatae Americae

Familia

Genitores: Benjamin Peirce; Sarah Hunt Mills
Coniunx: Juliette Peirce, Melusina Fay Peirce

Memoria

Sepultura: Milford Cemetery
Natale Peirce Cantabrigiae, nunc in usu Universitatis Lesley.

Carolus Sanders Peirce (1839-1914) fuit philosophus et polymathes Americanus logicae, mathematicae, scientiarum naturalium, semioticae et statisticae peritus. Pragmatismi pater appellatur, et philosophiae scientiae et methodologiae scientificae studebat.[1]

Chemia eruditus annos triginta in instituto investigatorio publico laboravit. Suo tempore imprimis operibus ad scientias naturales pertinentibus, sicut renovationibus statisticis, notus erat. Hodie tamen philosophus et logicus semioticusque, nec non auctor pragmatismi innotuit. Philosophia Peirceana magna ex parte idealismo Germanico mota in doctrina trium categoriarum versatur. Nam non solum notio signi tripertiti totumque systema semioticum sed etiam metaphysica eius in doctrina categoriarum posita sunt. Ad categorias describendas Peirce methodum phaenomenologicam vel "phaneroscopicam" Husserlii systemati similem formavit.[2]

Peirce se imprimis inter logicos numeravit, et logicam putavit fere idem esse quod est semiotica, et logicam mathematicam "mathematicam logicae" appellavit.[3]

Peirce Cantabrigiae in urbe Massachusettae die 10 Septembris 1839 natus est ex Sara matre et Beniamin patre, professore mathematicae et astronomiae apud Universitatem Harvardianam.

Iam duodecim annos natus fratris maioris exemplar legit libri Ricardi Whately Elements of Logic, tum temporis potentissimi operis artis logicae. Qui liber adsiduum studium logicae et ratiocinationis in eo incendit.[4] Etiam ad Fridericum Schiller et Immanuelem Kant admodum iuvenis animum attendit.

Peirce apud Universitatem Harvardianam studuit et in chemia anno 1863 gradum accepit. Ibi amicitia perpetua iunctus est cum Francisco Ellingwood Abbott, Chauncey Wright et Gulielmo James.[5] Tamen curriculum academicum eius ad irritum cecidit, et quidem de causis, quas vitae scriptores varie explicant.

Ab anno 1859 Peirce in institutis investigatoriis laboravit operarius agenturae geodesiacae United States Coast Survey, sub tutela patris potentis, donec hic anno 1880 mortuus est. Anno 1869 Peirce in observatorio astronomico Harvardiano munere functus est adsessoris, qui claritatem stellarum et formam viae lacteae definiret.[6] Inter investigationes suas, Peirce quinquies Europam visitavit, primum anno 1871 membrum manipuli eclipsin solis observantis. In Europa in familiaritatem venit mathematicorum logicorumque Britannicorum Augusti De Morgan, Gulielmi Stanley Jevons et Gulielmi Kingdon Clifford, qui in his rebus inter se consentiebant.

Mense Aprili 1877 sodalis Academiae nationalis scientiarum electus est. Deinde, anno 1879, Peirce delectus est, qui lectiones logicae haberet in Universitate Hopkinsiensi — unicum officium curriculi eius in mundo academico — ubi magnum studium in opera eius conlatum erat.

Peirce, cum annis 1880 maius maiusque taedium laborum cotidianorum capere studiisque philosophicis vacare coepisset, multa milia commentariolorum de philosophia logicaque et scientia scripsit ad Century Dictionary encyclopaediam ab anno 1883 ad 1909. Itaque Peirce anno 1885 se abdicavit, et otiosus factus numquam iam mercede constanti perfrui potuit.

Patet talem fuisse vitam eius privatam, quae impedimento esset curriculo. Cum enim prima uxor (Melusina Fay) anno 1875 ab eo divertisset, mox cum Iulietta consuetudinem iniit, licet primum matrimonium nondum rite finitum esset. Facto anno 1883 divortio Peirce Iuliettam in matrimonium duxit, sed in Nova Anglia Victoriana haec suscepta magno scandalo offensionique turpi erant. Simon Newcomb, qui iuvenis hospitio Caroli patris usus erat, Carolum ipsum prodidit conductori Hopkinsiensi, qui eum e lectionibus dimisit.[7]

Villa Arisbe prope Milfordiam anno 2011.

Anno 1887 Peirce, vir paene quinquagenarius, patrimonii parte emit praedium chiliometrorum quadratorum octo non procul a Milfordia urbe Pennsilvaniensi, considitque cum uxore Iulietta in magna villa in praedio sita, anno 1854 aedificata. In eo loco, quem Peirce antiquam urbem Lesbiam memorans nominavit (?), reliquam partem vitae degerunt. Coniuges Peirce iterum iterumque penuria paupertateque pressi sunt, nam praedium numquam quaestui servivit, et mox calefactionem hiemalem villae suae procurare nequiverunt. Sed Peirce studiis philosophicis se dedidit. Ipse quaestum exiguum accepit ex consultandi muneribus ac criticis in The Nation ephemeride hebdomadali divulgatis. Etiam translationes pro Instituto Smithsoniano fecit.

Etsi Peirce ultimis annis interdum asperitates rerum passus est, haec decennia tamen philosophando fausta fuerunt, quamquam ne unum quidem inceptum librarium peragere potuit. Non solum maxima pars scriptorum ad semioticam et pragmaticam pertinentium sed etiam logica eius diagrammatica in Arisbe facta sunt.

Peirce magnopere a Gulielmo James amico admiratoreque adiutus est, sicut hoc modo: James amico suo occasionem praebuit ad duas habendas lectionum series (1898 et 1903) cum mercede, non procul a Harvardiana. Et quod maioris momenti erat, James quotannis ab 1907 ad 1910 circulos intellectuales litteris monuit, ut amicum suum opibus sustinerent. Factus est thesaurus, qui etiam post mortem Caroli Sanders augebatur, nam uxor viduata etiamtunc, et quidem viginti annis post maritum, in Arisbe habitabat.

Carolus Sanders Peirce Milfordiae die 19 Aprilis anno 1914 mortuus est pauper et sine progenie.

De philosophia Peirceana

[recensere | fontem recensere]
Peirce viginti annos natus.

Peirce philosophus systemata exstruere voluit non aliter quam Aristoteles et Leibnitius. Philosophicum aedificare conatus est systema, quod methodo scientifica probari posset.[8] Etiam operam dedit, ut subtilem terminologiam philosophicam crearet.[9] Ex vocabulis quae creavit eruditio chemica apparet.[10]

Magnae notiones philosophiae in logica sunt theoria veritatis realistica eius, epistemologia fallibilistica, semiotica, methodus scientificus cui abductio deductio inductio conectuntur; in metaphysica autem realismus scholastius a Ioanne Duns Scoto motus, nec non oppositio nominalismi; tychismus sive fiducia casualitatis absolutae; synechimus sive fiducia continuitatis; fiducia Dei, fiducia "amoris evolutivi."

Peirce, cum annorum septem et viginti erat, doctrinam suam categoriarum in commentatione ”On a New List of Categories" (anno post edita, 1878) adumbravit, in qua theoriam praedicationis explicat et tres perhibet categorias, quas praesertim secundum Kantii doctrinam categoriarum formaverat. Peirce categoriis usque ad finem curriculi sui philosophici usus est, quamvis temporis decursu intellectionem categoriarum mutaverit. Postea enim putabat "novum indicem categoriarum" erroneum esse, pro quo methodus scientifica substitui oporteat. Ad probandas categorias methodum "phaenomenologicam" vel "phaneroscopicam" creavit.

De phaenomenologia

[recensere | fontem recensere]

Inter scholas philosophiae continentalis numerari solet phaenomenologia, quae ab Edmundo Husserl condita esse traditur. Peirce, Husserlii aequalis, sua via et ratione progressus ad methodum satis similem "reductioni" Husserlianae pervenit.[11] Utrique philosopho idem fuit incitamentum ad explicandam phaenomenologiam: philosophiam in experientia fundandi voluntas, et modo scientifico philosophandi contentio. Magnum discrimen inter phaenomenologias Husserlianam et Peirceanam hoc est: cum illi phaenomenologia methodus generalis philosophiae esset, huic autem prima tantum erat ex triplicibus partibus philosophiae.

Principium phaenomenologiae in "retentione adsensionis" (ἐποχὴ) consistit:[12] in examinanda sicut est experientia, omnes tollendo adsensiones opinionesve de experientiae sensu ontologico. Phaenomenologus, cum obiectum perceptionis examinat, nec materiam nec usum eius considerat, sed ad id solum, quomodo se in experientia manifestet, cogitationes confert. Phaenomenologo propositum est invenire propria structuralia omni experientiae communia aut praedicamenta illius conditionis. Categorias huius generis Peirce tres discrevit, quae sunt primitas (firstness), alteritas (secondness), tertietas (thirdness). Iam priusquam de phaenomenologia scribere coepit, categorias explicavit, easque initio collegit ratione, quae deductioni metaphysicae in Kantii Critica expositae respondit. Etiam providit, ut categoriae tripartitioni responderent, quae in Kantii praedicamentorum indice repetita est.

Primitas est categoria principalis, quae refertur ad experientiam, quae immediate protinusque apparet. Cum primitatem puram experimur, non de ea interrogamus aut quaestionibus respondemus: ne nobis quidem ipsis dicimus eam placere, sed eam intuemur, prout imaginationi prodit, sicut sensus immediatus coloris. Nam experientia coloris diligenter distingui debet a colorum notionibus generalibus, quae infinitos complectuntur singulares colorum sensus ad extensionem notionis pertinentes. Experientia, quoad de primitate pura agatur, identitate vera caret. Experientia primitatis est quae ipsa est, nec ad quicquam a se separatum refertur, et varie tantum similis aliis experientiis est. Peirce experientiam consuetam putavit numquam re ipsa puram esse primitatem, quamvis obscuritatem somniorum diurnorum propius accedere posse suspicaretur.

Alteritas autem ad experientiam refertur, in qua bina elementa opponuntur, itaque alteritas eadem esse videtur quae relatio binaria. Exemplo experientiae alteritatis est quaevis consueta perceptio sensibilis. Experientia in certis consistit primitatis elementis vel "qualibus", quae sensui formam dant. Quam tamen descriptionem phaenomenologicam satis non esse putavit Peirce. Experientia rem ut aliquid externum exponit conscientiamque excitat, ut praesentia rei respiciatur. Peirce hanc conscientiae excitationem esse putat proprietatem magnam experientiae alteritatis. Exempli causa indicat sibilatrum vaporarium, quod sibilo acuto somniatorem excitat et expergefacit.

Peirce hoc exemplo experientiam tertietatis inlustrat: somniator quidam stridore sibilatri vaporarii excitatus ad ianuam cubiculi sui ruit, fores aperit, statimque apertis foribus desinit sibilus; stupefactus fores claudit, sed subinde redit sibilus. Statum mentis somniatoris nostri Peirce tertietatem appellat et prae se fert somniatorem credere, sibilum et apertionem forum nexu quodam inter se ligari.

De inrevocabili relatione ternaria agi videtur, quia id quod ianua reclusa finem sibilo facere volo, idem non est, quod simpliciter ianuam recludo et, ianua reclusa, sibilus cessat. Hic elementum tertium est intellectus coniunctionis causalis duorum eventorum: voluntatis illius qui ianuam recludit, et manifestus recludendi actus rationalis. Relationem signi dixit omnino inrevocabilem relationem ternariam esse. Pondus philosophiae Peirceanae in phaenomenologia positum esse, experientiamque ex signis aedificari putavit: omnes fere res, quae in experientia appareant signa aliarum rerum sunt.

Logica et scientiae normativae

[recensere | fontem recensere]

Scientiarum normativarum est respondere, num quid sit "rectum" respectu finis - num "pulchrum" an "bonum" an "verum" sit. Exempli causa, Peirce rationem ethicam in logica positam eo firmat argumento, quod ratiocinator necessario temperantiam exerceat. Itaque qui bene ratiocinatur, nonne in hac re virtute praeditus est?

In investigationibus ad scientias normativas pertinentibus Peirce tamen plerumque logicam tractat. Rem diligentissime perscrutatus de ea multa milia paginarum scripsit, quarum parva tantum pars scriptis eius divulgatis continetur. Omnia scripta, quae semioticam, philosophiam scientiae, epistemologiam, pragmatismum tractant, inter investigationes "logicas" numerantur. Significatio logicae, nec non aliorum verborum usitatorum, facile in errorem inducunt in philosophia Peirceana. Omnes igitur quaestiones normativae ad logicam pertinent. Nec semioticam sub logica posuit, sed alterum nomen logicae esse putavit: logicam esse semioticam, quia ratiocinatio signis fit. Logicam in tres partes dividit: grammaticam speculativam, criticam logicam et methodologiam.

Grammatica speculativa ad grammaticam cuiusquam linguae non refertur, et speculativum idem significat quod contemplativum vel theoreticum, nam de structurarum conceptualium descriptione pura agitur. Propositum est creare systema universale categoriarum vel praedicamentorum logicorum, quo quaelibet observatio vel cogitatio vel ratiocinatio fieri possit. Systema signorum discribendorum (sive semiotica) ad grammaticam speculativam pertinet. In grammatica speculativa principia logica constituuntur, et quidem taxinomice ordinantur. Cum principium logicae signum sit, praesertim de taxinomia signorum agitur.

Critica logica generatim condiciones veritatis signorum, praesertim symbolorum, examinat, quia hae in omni ratiocinatione potissimae sint. Alteritatis exemplum est, quia non solum signa, sed etiam earum relationes describere contendit. Usitatae quaestiones epistemologicae — verbi gratia: quomodo scimus hoc vel illud verum esse? — ad criticam pertinere videntur.

Methodologia modos ratiocinandi examinat, sive consilia, secundum quas valida ratiocinandi vincula construi possunt. Tertietatem significat, quia phaenomena quae describit finalia sunt.

De logica semiotica et semiosi

[recensere | fontem recensere]

Peirce de semiotica annis 1860 scribere coepit, et circa idem tempus tres categorias suas explicavit. In scripto notissimo, "Some Consequences of Four Incapacities" (1868), haec quattuor principia posuit, quae mentis potestatem restringunt.

  1. Nulla potestas ad sui observationem. Omnis de mundo interiore cognitio in ratiocinatione externarum rerum coniectura pendenti consistit.
  2. Nulla potestas intuitionis (i.e., cognitionis quae logice prioribus cognitionibus non determinatur). Ne unus quidem status cognitivus absolute primus est. Omni actioni mentis forma ratiocinandi est.
  3. Nulla potestas cogitandi nisi per signa. Omnis cognitio, ut vera sit, in subsequenti cognitione interpretata esse debet.
  4. Nulla cognitio cuiusquam absolute incomprehensibilis.

Quae principia ad cogitationem eius magni momenti sunt, et per omnem vitam valuerunt. Tertium principiorum omnem logicam tacite definit semioticam, quia logica examinat cognitionem in genere, et cum omnis cognitio per signa fiat, necesse est logicam esse investigationem signorum et eorum rationum. Status cognitivi sunt natura semiotici, i.e. habent structuram signi, et quilibet status cognitivus interpretationem accipit in subsequenti statu cognitivo, qui etiam habet structuram signi. Hic, ut Peirce in suo commentario "Questions concerning certain Faculties claimed for Man", eodem anno (1868) divulgato, alius modus est dicendi, omnem cogitationem tempus postulare. Secundum autem principium negat intuitionem (sensu Kantiano): actionem mentalem esse semioticam vel semiosin "a principio ad finem", sicut Peirce "vitam signorum" nominavit: semiosin esse "actionem vel effectum, qui est cooperatio trium subiectorum (signi, obiecti eiusque interpretationis).

Notio maxima logicae est signum, relatio ternaria, quae consistit [1] in ipso signo, [2] in obiecto sive eo ad quod signum refertur, [3] in interprete (interpretant) sive interpretatione quam signum accipit. Quae relatio ternaria ex relatione binaria signi Saussureani differt. Signum quidlibet est quod aliquam rem signat vel significat; exempli gratia, verba linguae et indices viae et aliae res tangibiles sunt natura signa.

Obiectum autem res est, ad quam signum refertur. Fumus ignem indicat; via rimis fatiscens ad corporalem processum erosionis refertur. Verbum sermonis vel conceptus generalis (Fregeanus Sinn) vel concreta ad obiectum suum relatio (Fregeana Bedeutung) intellegi potest.

Interpres sive interpretatio (interpretant) notio difficilior intellectu est quam signum et obiectum, sed prorsus id semioticam Peirceanam separat a consuetis signi descriptionibus. Quod fores aperio et subinde sibilus acutus cessat non est idem quod fores aperio eo consilio, ut desistat sibilus. Similiter si ego fortuito chartam nummariam in terram demittam, et alius quis eam adlevet, non idem est quod chartam alicui dem. Apertio ianuae ad aliquem effectum, aut obiectum datum, reduci non potest ad coniunctionem duarum binariarum relationum. Similiter signum genuinum tripartitum est, quod signum ad obiectum referatur, mediante interprete. Potest esse, verbi gratia, cogitatio aut eventum concretum aut actio quae idem obiectum ac ipsum significat, ac novis interpretationibus patet. Interpretatio status mentis intellegi potest, sed etiam concretam habet dimensionem, quam Peirce "interpretationem dynamicam" appellat. Etiam interpretatio per se quoddam signum secundi ordinis est, quod suam interpretationem determinat, quae ad idem obiectum refertur, ad quod prima interpretatio.[13]

Taxinomia signorum

[recensere | fontem recensere]

Naturam generalem semioticae Peirceanae — fere omnes res signa sunt — intellegere refert, si cum semiotica (aut "semiologia") Saussureana comparatur, quae se in studio linguae signorumque culturae detinuit, aut cum semiotica philosophiae analyticae, quae praecipue ad significationes linguae explicandas incumbit. Descriptiones signorum et obiectorum interpretationumque a Peirce propositae omnes modos declarare contendunt, quibus mens res interpretetur vel intellegat. Signis Peirce in philosophia sua tardiore nonnullas descriptiones systematicas praebuit, quarum ultima sexaginta sex signorum genera continebat. Classificatio eius celeberrima tamen solum decem genera signorum continet, quae in novem categoriis semioticis consistunt.

Signum, quod ad signantem ipsum attinet, qualisignum, aut sinsignum, aut legisignum esse potest; in relatione ad obiectum suum, icon sive imago, index, aut symbolum esse potest; interpretatio autem potest esse rhema, enuntiatum seu argumentum.

Qualisignum, sinsignum, legisignum sunt tres modi, quibus signans inspici potest. Notio qualisigni re similis est notioni qualium. Color proprius pomi aurei talis qualis tibi immediate apparet qualisignum est. Qualisignum signum quam "conruptissimum" est, nec certo sensu signum est, nam nullum aliud significare potest quam se ipsum et qualia sui similia. Neque ipsum veram significationem habere potest. Sinsigna autem res tangibiles sunt; verbi causa, pomum aureum quod in manu habes per se sinsignum est, nam indicare potest, te nimis multa poma ad acetaria facienda emisse, et uno extraordinario non eges. Legisignum autem legem aut regulam ut signum significat: legisignum ad eas leges refertur, quibus poma aurea a cucumeribus, fragis et aliis generibus distinguitur.

Icon, index, symbolum notiones notissimae semioticae Peirceanae esse videntur, et in usu linguae scientificae consueto in variis disciplinis constitutae sunt. Quae appellationes modos tres significant, quibus signum ad obiectum referri potest. Icon ad obiectum suum per similitudinem refertur; non solum ad picturam vel imaginem photographicam, quae sua describunt obiecta, sed etiam ad diagramma mathematicum, quod relationes numerales abstractas inlustrat. Index oblique ad obiectum refertur, cum causam patefacit; verbi gratia fumus est index ignis, et pronomen personale vel nomen proprium sunt indices personae de qua agitur. Symbolum autem obiectum suum lege arbitraria significat, quia arbitraria lex linguae ita dictat. De symboli notione Peirceana interest animadvertere, eam acriter differre a notione symboli conventionali. Sola symbola putavit signa vera esse, cum icones et indices relationes triadicae degeneres sint. Veritas symboli in eo consistit, quod eius ad obiectum suum relatio interpretatione omnino mediatur. Nisi ita res se haberet, nulla inter signum et obiectum conexio esset.

Rhema, enuntiatum, argumentum tres modi sunt, quibus signum ad interpretationem (interpretant) suam referri potest. Rhema fere idem esse potest quod praedicatum, enuntiatum quod propositio, praemissa idem quod sententia vel argumentum. Verbi gratia, sententia logicae praedicatorum P(a) & (P(a) → P(b)) consistit in uno praedicato P() et binis propositionibus P(a) et P(b), ubi singula constantia a et b indices sunt. Sed rhema non est idem quod praedicatum, nec enuntitum idem quod propositio, nec argumentum Peirceanum idem quod sententia logica. Proprium est rhematis quod interpretatione eo magis verum quam falsum esse non potest; verbi gratia, rotunditas pomi aurei non est aliquid quod verum vel falsum dici potest interpretatione sua, sed potest idem esse signum. Sed perceptio rotunditatis rei, quam in manu habes, aut vera aut falsa est. Perceptio enuntiatum est. Propositiones autem symbola sunt enuntiatorum, signa arbitraria, quae factum produnt; sicut sententia "in manu pomum aureum habeo". Argumentum autem est signum, quod definit conclusionem. Sententia P(a) & (P(a) → P(b)) interpretatione sua conclusionem P(b) determinat. Argumenta Peirce in tria genera divisit: abductionem, deductionem, inductionem.


  1. Burch 2021: §1; de Waal 2013: §1.1.
  2. Spiegelberg 1956.
  3. Burch 2021.
  4. Fisch 1982: xvii.
  5. Brent 1998: 363–364.
  6. Lenzen 1964.
  7. Brent 1998: 89-101, 123, 141, 150-151; Oakes 1993.
  8. de Waal 2013: 11-12.
  9. Bergman & Paavola 2015.
  10. de Waal 2013: 14.
  11. Spiegelberg 1956.
  12. Cic. Ac. 2.59: "ἐποχὴ id est adsensionis retentio."
  13. Burch 2021.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Bergman, Mats & Paavola, Sami (ed. 2014) The commens dictionary: Peirce’s terms in his own words.
  • Bergman, Mats (2016) Beyond Explication: Meaning and Habit-Change in Peirce’s Pragmatism. Consensus on Peirce’s Concept of Habit. Studies in Applied Philosophy, Epistemology and Rational Ethics 31: 171-197, ed. West, D. & Anderson, M. Springer.
  • Brent, Josep (1998) Charles Sanders Peirce: A Life Indiana University Press.
  • Burch, Robert (2021) Charles Sanders Peirce. Stanford Encyclopedia of Philosophy.
  • Fisch, Max H. (1982) Praefatio operis Writings of Charles S. Peirce, vol. I. Indiana University Press.
  • Lenzen, Victor F. (1964) Charles S. Peirce As Astronomer, Studies in the Philosophy of Charles Sanders Peirce: Second Series, ed. Moore, Edward C. & Robin, Richard S. University of Massachusetts Press.
  • Misak, Cheryl J. (ed. 2004) The Cambridge Companion to Peirce. Cambridge University Press,
  • Nöth, Winfried (2014) The growth of signs. Sign Systems Studies 42: 172–192.
  • Oakes, Edward T. (1993) Discovering the American Aristotle. First Things.
  • Short, Thomas L. (2007) Peirce’s theory of signs. Cambridge University Press.
  • Spiegelberg, Herbert (1956) Husserl's and Peirce's Phenomenologies: Coincidence or Interaction. Philosophy and Phenomenological Research 17.2: 164-185.
  • Tiercelin, Claudine (2013) La pensée signe. Études sur C. S. Peirce. Collège de France.
  • de Waal, Cornelis (2013) Peirce: A Guide for the Perplexed. Bloomsbury.
  • Young, Frederic H. (1952) Charles Sanders Peirce: 1839-1914. Studies in the Philosophy of Charles Sanders Peirce, 271-276, ed. Philip P. Wiener & F. H. Young. Harvard University Press.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Sanders Peirce spectant.
  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
{{bottomLinkPreText}} {{bottomLinkText}}
Carolus Sanders Peirce
Listen to this article

This browser is not supported by Wikiwand :(
Wikiwand requires a browser with modern capabilities in order to provide you with the best reading experience.
Please download and use one of the following browsers:

This article was just edited, click to reload
This article has been deleted on Wikipedia (Why?)

Back to homepage

Please click Add in the dialog above
Please click Allow in the top-left corner,
then click Install Now in the dialog
Please click Open in the download dialog,
then click Install
Please click the "Downloads" icon in the Safari toolbar, open the first download in the list,
then click Install
{{::$root.activation.text}}

Install Wikiwand

Install on Chrome Install on Firefox
Don't forget to rate us

Tell your friends about Wikiwand!

Gmail Facebook Twitter Link

Enjoying Wikiwand?

Tell your friends and spread the love:
Share on Gmail Share on Facebook Share on Twitter Share on Buffer

Our magic isn't perfect

You can help our automatic cover photo selection by reporting an unsuitable photo.

This photo is visually disturbing This photo is not a good choice

Thank you for helping!


Your input will affect cover photo selection, along with input from other users.

X

Get ready for Wikiwand 2.0 🎉! the new version arrives on September 1st! Don't want to wait?