For faster navigation, this Iframe is preloading the Wikiwand page for Albius Tibullus.

Albius Tibullus

Tibullus apud Deliam. Pictura olearia a Laurentio Alma-Tadema anno 1866 picta. Museum Bellarum Artium Bostoniae.

Tibullus (genere equestri Gabiis in oppido Italico natus circiter annum 50 a.C.n.; circiter annum 19 a.C.n. mortuus) fuit poeta elegiacus Romanus.

Vita brevis ignota, auctoritate dubia, quae in libris manu scriptis post carminibus Tibulli nobis traditur, nomen plenius Albius Tibullus praebet; Horatius autem duo poemata (Car. 1.33, Epis. 1.4) cuidam Albio dedicat, quem plurimi eundem Albium Tibullum poetam fuisse credunt.

In tertio primi libri poemate apparet Tibullus in cohorte Marci Valeri Messallae in Graeciam profectum esse, sed Corcyrae in insula Ionica morbo laborans, remanere coactus est. Utrum Messallam in Aquitaniam comitatus sit necne, non liquet. In quinto poemate secundi libri Tibullus filium Messallae, Messalinum nomine, tempore quo ille adulescens in collegium Quindecimvirum Sacris Faciundis inducebatur, laudavit.

Constat Tibullum eodem fere tempore quo Vergilius mortuum esse. Nam in fine libri tertii hoc epigramma, quod Domitius Marsus poeta composuisse creditur, additum est:

Te quoque Vergilio comitem non aequa, Tibulle,
Mors iuvenem campos misit ad Elysios,
ne foret aut elegis molles qui fleret amicos
aut caneret forti regia bella pede.

Tibullus in operibus suis amores suos erga Deliam Nemesinque amicas, necnon etiam erga Marathum quendam puerum cantat. Idem de Messalla Corvino, patrone et amico suo scripsit. Laudat Tibullus in elegiis vitam rusticam et pacem. Elegia septima libri primi a Messallae triumpho de Aquitanis initium capit. Secundum Apuleium,[1] verum Deliae nomen Plania erat.

Carmina Tibulli libros primum alterumque constituunt Corporis q.d. Tibulliani. Libro tertio eiusdem corporis invenies carmina aliorum poetarum, qui in circulo Messallae fuisse dicuntur (e.g. Lygdamus, Sulpicia). Tibullum auctorem carminum 3.8–3.12 et 3.19–3.20 fuisse alii docti homines affirmant, alii negant.

Quintiliani et Ovidi sententiae

[recensere | fontem recensere]

Quintilianus Tibullum inter quattuor elegiographos claros Romanos numerat. Nam scripsit:

Elegia quoque Graecos provocamus, cuius mihi tersus atque elegans maxime videtur auctor Tibullus. sunt qui Propertium malint. Ovidius utroque lascivior, sicut durior Gallus.[2]

Ovidius quoque, qui carmine pulchro mortem Tibulli in libro Amorum deploraverat (Amores 3.9), in libro suo Remedia Amoris eosdem quattuor poetas maximos elegiographos Romanos agnoscit (Rem. Am. 763–6). Idem in Tristium libro quarto scripsit:

Vergilium vidi tantum, nec avara Tibullo
tempus amicitiae fata dedere meae.
successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi;
quartus ab his serie temporis ipse fui.[3]
  1. Apuleius, Apologia 10.
  2. Quin. Inst. Orat. 10.2.93.
  3. Tristia, 4.10.51–54.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
{{bottomLinkPreText}} {{bottomLinkText}}
Albius Tibullus
Listen to this article

This browser is not supported by Wikiwand :(
Wikiwand requires a browser with modern capabilities in order to provide you with the best reading experience.
Please download and use one of the following browsers:

This article was just edited, click to reload
This article has been deleted on Wikipedia (Why?)

Back to homepage

Please click Add in the dialog above
Please click Allow in the top-left corner,
then click Install Now in the dialog
Please click Open in the download dialog,
then click Install
Please click the "Downloads" icon in the Safari toolbar, open the first download in the list,
then click Install
{{::$root.activation.text}}

Install Wikiwand

Install on Chrome Install on Firefox
Don't forget to rate us

Tell your friends about Wikiwand!

Gmail Facebook Twitter Link

Enjoying Wikiwand?

Tell your friends and spread the love:
Share on Gmail Share on Facebook Share on Twitter Share on Buffer

Our magic isn't perfect

You can help our automatic cover photo selection by reporting an unsuitable photo.

This photo is visually disturbing This photo is not a good choice

Thank you for helping!


Your input will affect cover photo selection, along with input from other users.

X

Get ready for Wikiwand 2.0 🎉! the new version arrives on September 1st! Don't want to wait?