For faster navigation, this Iframe is preloading the Wikiwand page for Agathonesium.

Agathonesium

Wikidata Agathonesium
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 37°27′49″N 26°58′9″E
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Municipality of Agathonisi

Geographia

Superficies: 13.417 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Agathonesium: situs
Agathonesium: situs

Insula Graeca Agathonesium (Graece: Ἀγαθονήσιον) est Dodecanesi insularum, quibus sunt incolae, maxime septentrionalis. Una cum quibusdam insulis parvis non habitatis numero incolarum demorum Graeciae proximus a postremo est in regione Aegei Australis situs.

Agathonesium, insula 13.417 km²,[1] in Aegaeo mari orientali a litore Asiae Minoris 18 km distans. Insulae proximae sunt Samos (fere 20 km a septentrionibus), Arci (19 km ab occidente) et Lipsi (22 km ab austro-occidente).

Maxima ab occidene in orientem distantia est 7.5 km, a septentrionibus in meridiem 3.4 km, minima 1.6 km. Litorum ambitus litore septentrionali excepto multis sinibus partitus est. Sinus maximi in litore meridiano siti sunt, in occidente Sinus Chochlia (Όρμος Χοχλιά), in medio Sinus Sancti Georgii (Όρμος Αγίου Γεοργίου), in oriente Sinus Poros (Όρμος Πόρος).

In litore boreo-occidentali scopuli praerupti sunt, aliis locis autem facies lenis. In insula interna colles, super quibus in oriente Castrum (Κάστρο) situm est, per Clephtum (Κλεφτός) usque ad summum montem 209 metrorum nomine Dendra (Δένδρα) in occidente iugiter surgunt. Mons Styphe (Στυφή) in insula austro-occidentali 208 metra assequitur.

Plures insulae non habitatae Agathonesio adiacent.

Vegetatio insulae maxima ex parte ex phrygana constat. Praeterea sunt rarae ceratoniae et paucae oleae ficique. Frutices propter nimium caprarum numerum incremento impediuntur.

Agathonesii quinque genera reptiliorum inveniuntur: Praeter Gekkonidas Hemidactylus turcicus et Mediodactylus kotschyi etiam Laudakia stellio, Ophisops elegans et Coluber caspius.[2]

Effossiones archaeologicae annorum 2006-2010 prope Castracium insulam iam millenio tertio a.C.n. inhabitatam fuisse demonstrant. Medio Aevo Agathonesium portus piratarum fuit. A saeculo undevicesimo ex Patmo advenientes magis magisque in insula sedes collocaverunt.[3]

Aliter ac multi alii demi Graeci, qui administratione anno 2010 reformata[4] creati sunt, demus Agathonesii iam ab anno 1954 exstabat. Tum Agathonesium una cum insulis adiacentibus a Patmo segregata est.

Res oeconomicae

[recensere | fontem recensere]

Incolae agricultura, quae quidem deminuitur, piscatu (iam sunt duo piscium culturae) et periegesi individuali, cuius momentum crescit, vivunt.

Commercium navium, quae Agathonesium cum aliis insulis connectunt, ordine caret. Proximus aeroportus est in insula Samo. A Megalo Chorio in boreo-orientalem versus est Heliportus propter necessitudines, quae fieri possint, constitutus.

  1. Charles Arnold (ed.): Die Inseln des Mittelmeers. Ein einzigartiger und vollständiger Überblick. 2. ed. marebuchverlag, Hamburgi 2008, ISBN 978-3-86648-096-4.
  2. Ioannes Phuphupulos: The reptile fauna of the Northern Dodecanese (Aegean Islands, Greece). In: Herpetozoa. 10, Nr. 1/2, Vindobonae 1997 (PDF).
  3. Αρχαιολογικά Νέα, Τεύχος 116, p. 9
  4. Vide Libellus Callicratis

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]


Demi regionis Aegaei Australis

Agathonesium • Amorgos • Anaphe • Andros • Antiparos • Astypalaea • Calymnos • Carpathos • Casos • Cea • Chalce • Cimolos • Cos • Cythnos • Ios • Leros • Lipsi • Megiste • Melos • Myconos • Naxos • Nisyros • Paros • Patmos • Pholegandros • Rhodos • Seriphos • Sicinos • Siphnos • Syme • Syros • Telos • Tenos • Thera

{{bottomLinkPreText}} {{bottomLinkText}}
Agathonesium
Listen to this article

This browser is not supported by Wikiwand :(
Wikiwand requires a browser with modern capabilities in order to provide you with the best reading experience.
Please download and use one of the following browsers:

This article was just edited, click to reload
This article has been deleted on Wikipedia (Why?)

Back to homepage

Please click Add in the dialog above
Please click Allow in the top-left corner,
then click Install Now in the dialog
Please click Open in the download dialog,
then click Install
Please click the "Downloads" icon in the Safari toolbar, open the first download in the list,
then click Install
{{::$root.activation.text}}

Install Wikiwand

Install on Chrome Install on Firefox
Don't forget to rate us

Tell your friends about Wikiwand!

Gmail Facebook Twitter Link

Enjoying Wikiwand?

Tell your friends and spread the love:
Share on Gmail Share on Facebook Share on Twitter Share on Buffer

Our magic isn't perfect

You can help our automatic cover photo selection by reporting an unsuitable photo.

This photo is visually disturbing This photo is not a good choice

Thank you for helping!


Your input will affect cover photo selection, along with input from other users.

X

Get ready for Wikiwand 2.0 🎉! the new version arrives on September 1st! Don't want to wait?